Epistola ad Hebraeos*

Caput 7: Versus 8

Contestatur.Ut ego, vel, idem in multis locis.Vivit.Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura praecessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in aeternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriae potestatis.
(* Traductions européennes)